SAGEN.at >>Informationen, Quellen, Links >> Dokumentation >> Grabsteine Bruneck

   
 
 

Die alten Grabsteine bei der Pfarrkirche von Bruneck - Quellenschriften

  © Dietrich Feil
   
 

Grabsteine bei der Pfarrkirche von Bruneck © Dietrich Feil

Südliche Außenmauer des Widums-Gartens mit vermauerten Grabsteinen (Ausschnitt)
© Dietrich Feil

 

 

 

Im Folgenden finden Sie Quellenschriften zu den alten Grabsteinen bei der Pfarrkirche von Bruneck.

Text: © Dr. Dietrich Feil, Innsbruck/Bruneck, für SAGEN.at. Version 1.2 vom 26.11.2006. Bitte zitieren Sie diesen Beitrag wie folgt:
Feil, Dietrich: Die alten Grabsteine bei der Pfarrkirche von Bruneck. In: SAGEN.at. Projekt der Sagensammlung im Internet (2000-2006). Innsbruck 2006. Verfügbar über: http://www.SAGEN.at/doku/Bruneck/bruneck_grabsteine.html (Datum des Zugriffs).

 

Josephus Resch,

Monumenta veteris ecclesiae Brixinensis

(1765)

 

 

(Wörtlich wiedergegeben sind hier nur die auf die Brunecker Grabmäler bezüglichen Abschnitte!)

 

 

S. 58

Epitaphia
in ditionis Brixinensis urbibus Clusina
et Brunecka

S. 59

(7) Tumba sepulchralis in Ecclesia Parochiali civitatis Bruneggensis pro Reverendissimo Domino SEBASTIANO Sprenz alias Sperantio, S.R.I. Principe & Episcopo Brixinensi, qui in eodem oppido Brunecka in domo Officiali obiit die Martis III. Octobris Anno M.D.XXV. Cujus anima Deo vivat.

(9) In Ecclesia Parochiali Brunopolitana legitur in medio: GUILIELMO. Episcopo. S. Rom. Imperii Prinicipi Brixinensi. Deinde ad latus Evangelii ante Altare majus extat insigne Mausoleum ex marmore erectum, binis Angelis mitram episcopalem & pastorale pedum, binis aliis arma Familiae Welspergianae sustentantibus, cum Calvaria emortuali & Lemmate: O Inexorabile Fatum: subscripta hac Inscriptione:

D. O. M.
GUILIELMO
SACRI ROMANI IMPERII PRINCIPI
ET EPISCOPO BRIXINENSI
EX PERVETUSTA WELSPERGICA GENEROSA
BARONUM STIRPE ORIUNDO.
QUI PRO TUENDIS JURIBUS IMMUNITATIS ECCLESIASTICAE ET REGALIUM
SUI EPISCOPATUS ABLEGATIONE SUORUM AD SUMMUM
PONTIFICEM ET CAESAREM PRIVS FACTA.
POSTMODUM IPSE RATISBONAM AD ELECTORALEM CONVENTUM,
UBI REGIAE FERDINANDI III. ROMANORUM REGIS TUNC ELECTI
CORONATIONI INTER ALIOS SAECULARES ROMANI IMPERII PRINCIPES
PUBLICE ADSTITIT, PROFECTUS:
NULLIS NEC SUMPTIBUS NEC LABORIBUS PEPERCIT.
ET CUM VARIIS PRO EPISCOPATU EXANTLATIS ADVERSITATUM PROCELLIS
INCONCUSSA CONSTANTIA EX FORTITUDINE NON CEDERET,
TANDEM MORTI, GLORIAE SUAE INVIDENTI, CESSIT,
ET DECESSIT E VITA GLORIOSUS,
AETERNO FRUITURUS IN COELESTI PATRIA TRIUMPHO.
VIXIT ANNOS LVII. IN EPISCOPATU XII. MENSES IV.
OBIIT DIE XXVII. MARTII ANNO M.DC.XLI.

S. 60

(11) Epitaphium in Ecclesia Parochiali Bruneggensi ejusque Capella ad latus Evangelii.

D. O. M.
B.mae Mariae Sponsae.
Sta Viator!
Jacet in hac Capella,
Per quem haec ipsa stat Capella:
Perill. ac Generos. D. D.
ANTONIVS WENZL
L.B. de Sternbach, Stock, Lutach & Angerburg,
Dominus in Oberfalcken, Groppen & Mölth.
S. C. M. Supr. Aul. excelsae Camerae
Nec non Cels. Episcopi & S. R. I. Principis Brix.
Consiliarius Actualis.
Dominus Fus. & Foss. in Mölbr. & Prett.
Natus XIII Junii M.DC.LI.
Mortuus XIII. Januarii M.DCC.XVI.
Mors illum palam agredi non ausa,
Per noctis insidias occidebat.
Quaeris: quommodo obierit?
Crede: HILARITER & FELICITER.
Nam die S. HILARII Episc. Pict. morti sacra
Defunctus,
Ejusque & S. FELICIS Presb. Nol. festo
Coram Altari S. FELICIS Martyris,
Cujus Corpus devote in eo asservatur,
sepultus est.
Hinc HILARIUS HILAREM,
Vterque FELIX FELICEM fecit
In Aeternitate.
Aliud vis mortis beatae argumentum ?
Justus fuit.
IDeo, etsi Morte PraeoCCVpatVs
In refrigerio erit.           Sap. 4.
Abi Viator!
Et ut moriaris morte Justorum
Christianae Justitiae Studiosus esto.
Debitae gratitudinis ergo
JOSEPHUS ANDREAS
Filius hoc posuit.

(14) In Ecclesia Parochiali Bruneggensi ad latus Evangelii Authenticum Epitaphium in muro erectum una cum scuto Payrspergiano, & parmula cordis:

STA VIATOR!
Sed non stent tuae lachrymae.
Hic jacet
Rev.mus Perillustris ac generosus
D. JOANNES FERDINANDUS L. B. de Poymond,
Payrsperg, Cathed. Ecclesiae Brix. Canonicus,
Consiliarius Ecclesiasticus, Parochus Bruneggensis.
Nec non Ruralis Decanus,
Non annis sed meritis canus.
Vere Pastor gregem suum pavit,
Verbo exemplo, beneficientia.
Anno aetatis suae XL.
Morte depastus die XXVIII. Februarii.
Anno in Chronologia M.DCC.XLVI.

(15) Tumba in Ecclesiae ejusdem Bruneggensis Parochialis Capella dextra.
Pro Rev.mo D. ANDREA Wenzl de Stock & Sternbach, Ss. Theologiae Doctore, Canonico & Seniore Ecclesiarum Cathedralium Augustanae & Brixinensis, qui Brixinae obiit die 6. Octobris Anno M.DCC.LII. aetatis suae XCIII. Canonicatus Brix. 56.

 

 

Zum Supplementum

Zur Einleitung

Chronologische Übersicht

   
   
  Ergänzungen und weitere Hinweise sind willkommen!